tantum ergo

Tantum ergo sacramentum Veneremur cernui: Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Praestet fides supplementum Sensuum defectui. Genitori, genitoque Laus et iubilatio, Salus, honor virtus quoque Sit et benedictio: Procedenti ab utroque Compar sit laudatio

Leer más

Actus Contritionis

Actus Contritionis Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

Leer más

Actus Spei

Actus Spei Dómine Deus, spero per grátiam tuam remissiónem ómnium peccatórum, et post hanc vitam ætérnam felicitátem me esse consecutúrum: quia tu promisísti, qui es infiníte potens, fidélis, benígnus, et miséricors. In hac spe vívere et mori státuo. Amen.

Leer más

Rosarium

Mystéria gaudiósa ________________________________________ Annuntiátio. Visitátio. Natívitas. Praesentátio. Invéntio in Templo. Mystéria luminósa Baptísma apud Iordánem. Autorevelátio apud Cananénse matrimónium. Regni Dei proclamátio coniúncta cum invitaménto ad conversiónem. Transfigurátio. Eucharístiae Institútio. Mystéria dolorósa Agonía in Hortu. Flagellátio. Coronátio Spinis. Baiulátio Crucis. Crucifixio et Mors. Mystéria gloriósa Resurréctio. Ascénsio. Descénsus Spíritus Sancti. Assúmptio. Coronátio in Cælo. Oratio […]

Leer más

Te Deum

Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur. Te aetérnum Patrem, omnis terra venerátur. tibi omnes ángeli, tibi caeli et univérse potestátes: tibi chérubim et séraphim incessábili voce proclámant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et tema maiestátis glóriae tuae. Te gloriósus apostolórum chorus, te prophetárum laudábilis númerus, te mártyrum candidátus laudat exércitus. Te […]

Leer más

Symbolum Apostolicum

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae, et in Iesum Christum, Filium Eius únicum, Dóminum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex María Virgine, passus sub Póntio Piláto, crucifixus, mórtuus, et sepúltus, descendit ad ínferos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad caelos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus […]

Leer más

Signvm Sanctae Crucis

Per signum Sanctae (†) Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos, (†) Domine Deus noster. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Por la señal de la Santa Cruz, de nuestros enemigos líbranos, Señor Dios nuetro. En el nombre del Padre, y del Hijo, y del Espíritu Santo. Amén.

Leer más