San Michael latín

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidiasdiaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princepsmilitiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarumpervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.

Leer más

Magníficat

-Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllae suae. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis […]

Leer más

Memorare

Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

Leer más