Actus Fidei

Actus Fidei

Deus meus, firmiter credo Te esse unum Deum in tribus distinctis Personis, Patre, Filio et Spiritu Sancto; et Filium propter nostram salutem incarnatum, passum et mortuum esse, resurrexisse a mortuis, et unicuique pro meritis retribuere aut praemium in Paradiso aut poenam in Inferno. Hæc ceteraque omnia quæ credit et docet catholica Ecclesia, credo quia Tu ea revelasti, qui nec ipse falli nec nos fallere potes.

Dómine Deus, firma fide credo et confíteor ómnia et síngula quae sancta Ecclésia Cathólica propónit quia tu, Deus, ea ómnia revelásti, qui es aetérna véritas et sapiéntia quæ nec fállere nec fallí potest.
In hac fide vívere et mori státuo.
Amen.